- TEDA
- TEDAe pinu, in communi usu, cum cereus ditiorum mensis inserviret. Orientius, Commonitorii Dist. 68.Accendis pinguem quaecumque in lumina pinum,Nobilibus mensis cerea flamma micat.Hodiequeve videmus pineos ramusculos a pastoribus et rusticis in partes dissici, atque inde minutas, longas tamen, in usum hibernae lucis taedas confici. Vide Barthium, Animadvers. ad Papin. Statium Theb. l. 2. v. 248. At atrox ille foribus adeium atque horreorum appendendi tedas ritus, mediô aevô frequens, cum literis annexis, quibus scelerati latrones incendium aliaque nequissima minabantur, nisi intra certum tempus eisdem malefactoribus aliqua pecuniae summa, pro ipsorum arbitrio, persolveretur, uti habet Synodus Coloniensis A. C. 1300. etc. Plura vide supra in voce Taeda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.